Cicerone alla riscossa - II prova Liceo Classico

Consigli, appunti, aiuti, notizie e tutto ciò che riguarda gli studenti oritani un viaggio tra Liceo Scientifico, Istituto Tecnico per il Turismo e Università...

Moderatore: Claudio

Rispondi
Avatar utente
Pier D.
Moderatore del Pozzo
Moderatore del Pozzo
Messaggi: 1009
Iscritto il: sabato 2 agosto 2008, 16:33
Località: Dall'Alpi alle Piramidi, dal Manzanarre al Reno...
Contatta:

Cicerone alla riscossa - II prova Liceo Classico

Messaggio da Pier D. »

CLEMENZA E SEVERITA'
Cicerone

Nec vero audiendi qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi quae dicitur, ne si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus in morositatem inutilem et odiosam incidamus. Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur reipublicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet, neque ad eius qui punitur aliquem aut verbis castigat sed ad reipublicae utilitatem referri. Cavendum est etiam ne maior poena quam culpa sit, et ne isdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibenda autem maxime est ira puniendo; numquam enim iratus qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus repudianda est, optandumque ut ii qui praesunt reipublicae legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia sed aequitate ducuntur.
“Il primo ateo fu un uomo che aveva celato un delitto agli altri uomini e che cercava, negando Dio, di liberarsi dell’unico testimone a cui non poteva celarlo” - Giuseppe Mazzini
http://www.ilpozzoelarancio.it - http://www.lanuovacampana.it

Rispondi

Torna a “Studenti di Oria”